O Quanta Qualia
Azam Ali Lyrics


O quanta, qualia sunt illa sabbata
quæ semper celebrat superna curia
quæ fessis requies, quæ merces fortibus
cum erit omnia Deus in omnibus

Vere Ierusalem est illa civitas
cuius pax iugis est, summa iucunditas,
ubi non prævenit rem desiderium
nec desiderio minus est præmium
Quis rex, quæ curia, quale palatium
quæ pax, quæ requies, quod illud gaudium
huius participes exponant gloriam
si quantum sentiunt, possint exprimere

Illic ex sabbato succedet sabbatum
perpes lætitia sabbatizantium
nec ineffabiles cessabunt iubili
quos decantabimus et nos et angeli

Perenni Domino perpes sit gloria
ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia
ex quo sunt, Pater est, per quem sunt, Filius
in quo sunt, Patris et Filii Spiritus

Contributed by Harper L. Suggest a correction in the comments below.
To comment on specific lyrics, highlight them
Genre not found
Artist not found
Album not found
Song not found