Jenkins: Te Deum: Te Deum laudamus
London Symphony Orchestra Lyrics


Te Deum laudamus
Te Dominum confitemur
Te aeternum patrem
Omnis terra veneratur

Tibi omnes angeli
Tibi caeli et universae potestates
Tibi cherubim et seraphim
Incessabili voce proclamant
"Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dominus Deus Sabaoth
Pleni sunt caeli et terra
Majestatis gloriae tuae"

Te gloriosus Apostolorum chorus
Te prophetarum laudabilis numerus
Te martyrum candidatus laudat exercitus

Te per orbem terrarum
Sancta confitetur Ecclesia
Patrem immensae maiestatis
Venerandum tuum verum et unicum Filium
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum

Tu rex gloriae, Christe
Tu Patris sempiternus es Filius
Tu, ad liberandum suscepturus hominem
Non horruisti Virginis uterum

Tu, devicto mortis aculeo
Aperuisti credentibus regna caelorum
Tu ad dexteram Dei sedes
In gloria Patris

Iudex crederis esse venturus

Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni
Quos pretioso sanguine redemisti
Aeterna fac
Cum sanctis tuis in gloria numerari

Salvum fac populum tuum, Domine
Et benedic hereditati tuae
Et rege eos
Et extolle illos usque in aeternum

Per singulos dies benedicimus te
Et laudamus nomen tuum in saeculum
Et in saeculum saeculi

Dignare, Domine, die isto
Sine peccato nos custodire
Miserere nostri, Domine
Miserere nostri

Fiat misericordia tua, Domine, super nos
Quem ad modum speravimus in te
In te, Domine, speravi
Non confundar in aeternum


Lyrics © Sony/ATV Music Publishing LLC, Warner Chappell Music, Inc.



Written by: Traditional

Lyrics Licensed & Provided by LyricFind
To comment on or correct specific content, highlight it

Genre not found
Artist not found
Album not found
Song not found

More Versions